- TRIOPAEA
- TRIOPAEApraedium Herodis Attici, de quo vide supra, et plura apud Car. Sponium, Itiner. part. 2. p. 216. Τριόπιον appellatum Salmas. ait, qui sic de illo: In trivits et quadriviis sacrae aedes erant positae, in tres partes, si trivium esset; in quatuor, si quadrivium, apertae, ad quas conveniebant pagani ex locis vicinis sacra facturi — Hinc τριόπιον Herodis in via Appia, sic appellatum, quod, in trivio constitutum, in tres partes pateret et tot ὀπὰς haberet — quia vero τριόπια in Graecia loca erant a Triopa denominata, Herodes, in carmine, quô consecrationem loci sui peregit, τριόπιον illud ἐπώνυμον finxit antiqui Triopae, quem Ceres, ob excisum nemus sibi sacrum, fame affecit — at τριόπιον revera dictum, quod in tres partes esset pervium et in trivio constitutum, ad Solin. p. 212. TRIOPALA fluvius, qui et Assorus dictus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.